GYPSUM

GYPSUM
GYPSUM
Graec. γυψος, quasi γῆ ἑψηθεῖσα, terra cocta, cognata calci res est, Plin. l. 36. c. 24. Plura eius genera, nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis: et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhpebis: e summa tellure et Tymphaicum est. Qui coquitur lapis, non dissimilis alabastritae esse debet, aut marmoroso. In Syria durissimos ad id eligunt, coquuntque fimo bubulo, ut celerius urantur. Omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari. Atque hinc metallum gypsinum, pro speculari lapide: quo ornatas olim fenestras, legere est apud Anastas. in Viis Pontificum, ubi Cyprinum metallum perperam reposuêre Correctores. Vide quoque infra Speculae. Gypseas senestras illas vocat Isid. l. 16. c. 3. et l. 19. c. 10. De quibus sic Matthaeus Silvaticus c. 47. Lapis specularis, lapis Lunae, Afroselinum — est lapis admodum vitri perspicuus. Dicitur autem in Hispanorum urbe Segundia primitus inventus esse. Ego autem vidi illum abundantius inveniri, in diversis partibus Theotoniae: et vidi etiam in Gallia inveniri cum gypso: quia est gypsi extremitas quaedam. Effusius autum scinditur in quaslibet partes tenues, et inde fiunt fenestrae, sicut de vitro: nisi quod loco plumbi oportet ponere lignum, apud C. du Fresne in Gloss. Vide de gypso metallo perfecte pellucido, Sam. Bochart. Hieroz. Parte post. l. 5. c. 6. et de Fenestris plura supra. Repetam hîc saltem, uti plumbo hodie, sic gypso olim laminas vitreas (postquam illae in usum verêre) in fenestris lanternisque invicem, sive tesserae essent, sive orbes, committi consuevisse, per artem, quam Γυψεμθλαςτικὴν vocat Philoponus in Post. Ann. l. 2. ad verba illa, διά τί δίεισι λαμπτῆρος τὸ φῶς; Sed et usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum et coronis gratissimus, Plin. ubi supra: coronis tamen admisceri prohibet Vitruv. l. 7. c. 3. Porro eo uso Vett. ad dealbanda arma, cum noctu vellent hostes aggredi, ut suos ab adversariis dignoscerent, Herod. Uran. et Paul. l. 10. Imo et se ipsos, cum pugnaturi essent, dimidiam partem minio, dimidiam gypso, tingere solitos AEthiopas, dicemus infra ubi de Minio. Etiam ad claudenda vini dolia operculaque continenda, uti discimus ex Petron. Sat. Edit. Gonsali de Salas p. 19. Edit. Bosch. c. 34. Plin. iterum, qui eo vina condere Africam scribit l. 14. c. 10. Praecipue vero Plastis (qui hinc Gypsochot, alias Paradigmatitae, quod a typo non discederent, dicti sunt) inserviit. Et quidem apud eundem l. 35. c. 12. hominis imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit, ceraque in eam formam gypsi insusâ emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi. Alia vide ibid. Imonon homines solum; Sed et Dii e gypso, memorantur Arnob. l. 6. ubi inter ea, ex quibus Gentilium idola formata, etiam legas commistum glutinum gypso: quae duo etiam Prudent. iungit in Symmach. l. 1. v. 436.
——— Mollis si bractea gypsum
Texerit, infido rarescit glutine sensim.
Imbracteabantur enim interdem eiusmodi imagines auro, vel alio metallo, Prudent. ἀποθεώσι. v. 458.
Quin et Apollineo frontem submittere gypso.
i. e. inclinare se coram Apollinis statua e gypso confecta. At eo in perniciem suam abusus est C. Proculeius, Aug. Caesaris famliliaritate subnixus, qui l. 36. c. 24. in maximo stomachi dolore mortem sibi conscivit, gypso poto, ut idem habet. In aliorum Dionysium Tyran. qui si quos usu oculorum privare velolet, gypso eos excaecavit, Galen. de Usu part. l. 10. c. 3. Et Emanuel Imp. Graec. qui Conradi III. Imp. exercitum gypso farinae misto, magna ex parte sustulit, Sabellic. l. 4. Ennead. 9. Vide quoque supra, in voce Gypsati: uti de Gypsi in Vett. cameris usu, ubi de Cameris et Laquearibus; it. Plastice: de metalli fodina vero τῇ καλουμένῃ Γύψῳ, Iustiniano memorata Nov. 12. infra aliquid, in voce Metalla.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Gypsum — ist eine Bezeichnung für Gips Orte in den Vereinigten Staaten: Gypsum (Colorado) Gypsum (Kansas) Gypsum (Ohio) Gypsum Township (Kansas) Gypsum Creek Township (Kansas) Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Gypsum — Gypsum, CO U.S. town in Colorado Population (2000): 3654 Housing Units (2000): 1210 Land area (2000): 3.680365 sq. miles (9.532101 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 3.680365 sq. miles (9.532101 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Gypsum, CO — U.S. town in Colorado Population (2000): 3654 Housing Units (2000): 1210 Land area (2000): 3.680365 sq. miles (9.532101 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 3.680365 sq. miles (9.532101 sq. km) FIPS… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Gypsum, KS — U.S. city in Kansas Population (2000): 414 Housing Units (2000): 179 Land area (2000): 0.432824 sq. miles (1.121009 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.432824 sq. miles (1.121009 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Gypsum — Gyp sum (j[i^]p s[u^]m), n. [L. gypsum, Gr. gy psos; cf. Ar. jibs plaster, mortar, Per. jabs[imac]n lime.] (Min.) A mineral consisting of the hydrous sulphate of lime (calcium). When calcined, it forms plaster of Paris. {Selenite} is a… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • gypsum — substance (hydrated calcium sulphate) used in making plaster, late 14c., from L. gypsum, from Gk. gypsos chalk, according to Klein, perhaps of Semitic origin (Cf. Arabic jibs, Hebrew gephes plaster ) …   Etymology dictionary

  • gypsum — [jip′səm] n. [ME < L < Gr gypsos, chalk, gypsum < Sem] a very soft, monoclinic mineral, CaSO4·2H2O, commonly found with other evaporites in sedimentary rock and used to make plaster of Paris and cement; hydrous calcium sulfate: see MOHS… …   English World dictionary

  • gypsum — ► NOUN ▪ a soft white or grey mineral used to make plaster of Paris and in the building industry. ORIGIN Latin, from Greek gupsos chalk …   English terms dictionary

  • Gypsum — Infobox mineral name = Gypsum category = Mineral boxwidth = boxbgcolor = caption = Desert rose, 10 cm long formula = Calcium Sulfate CaSO4·2H2O molweight = color = White to grey, pinkish red habit = Massive, flat. Elongated and generally… …   Wikipedia

  • gypsum — /jip seuhm/, n. a very common mineral, hydrated calcium sulfate, CaSO4·2H2O, occurring in crystals and in masses, soft enough to be scratched by the fingernail: used to make plaster of Paris, as an ornamental material, as a fertilizer, etc. [1640 …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”